- CONSULES
- CONSULESin civitatibus, qui in aliis vulgo Scabini vocantur, antiquae iam dignitatis. Ausonius in Urbibus, Epigr. 14. v. 39.Diligo Burdigalam, Romam colo, civis in illa,Consul in ambabus, cunae hîc, ibi sella curulis etc.De quorum Iuramenti formula, vide Statuta MSS. Monspeliensia, apud Car. du Fresne, Glossar. Idem titulus iis hodieque tribuitur, qui in Emporiis seu portibus maris, mercatorum iura ac merces tuentur, Charta Iacobi Regis Arrag. A. C. 1268. pro Barcin. et in mercatores suae nationis, exceptis tamen maioribus criminibus, iurisdictionem exercent: Dicti quoque Regens dels mercacliens, que van per mar, in Charta A. C. 1328. Eligebantur illi quotannis, et quum Magistratum imbant, Urbi, unde mittebantur, sollenni sacramentô sese obstringebant, vide de illis inprimis Librum Italicum, cui titul. Il Consolato del Mare, editum Venetiis A. C. 1576. Porro Codinus, de Offic. c. 7. num. 9. Pachymeres, l. 2. c. 32. et Gregoras, l. 4. Pisanorum queque Magistratum, qui Constantinopoli degebat, et apud Veneros Baiulus, apud Genuenses Abbas, dicebatur, Consulem appellatum observant, apud eundem Car. du Fresne, Glossar. Admitalium item seu supremum rerum aut classium Praefectum, apud Saracenos, pari appellatione fuisse insignitum, discas ex Eulogio Toletano, Memorial. Sanct. l. 2. et Will. Rishangero A. C. 1272. Nec omittendum, quod in Ecclesia Romana Cardinales perpetuos Consules censeri, legitur apud Dominicum Macrum, in Hierolex. Vide quoque infra Praelocutor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.